Philosophies de l'humanisme
Philosophie politique de la Renaissance
Laurent Gerbier
ENS LSH Lyon, séances du 5-12 février 2001
- I -
Le temps des villes
Annexe
(Il Difensore della Pace, ed. C. Vasoli, p. 92-98)
Marsile de Padoue, Defensor Pacis, Ia, IV :
De causa finali civitatis et quesitorum civilium
et suarum parcium distinccione in generali
§ 1.
Est autem civitas secundum Aristotelem 1° Politice capitulo 1° : perfecta communitas, omnem habens terminum per se sufficiencie, ut consequens est dicere, facta quidem igitur vivendi gracia, existens autem gracia bene vivendi. Quod autem dixit Aristoteles : vivendi gracia facta, existens autem gracia bene vivendi, significat causam finalem ipsius perfectam, quoniam viventes civiliter non solum vivunt, quomodo faciunt bestie aut servi,sed bene vivunt, vacantes scilicet operibus liberalibus, qualia sunt virtutum tam pratice, quam speculative anime.
§ 2.
Sic itaque determinata civitate propter vivere et bene vivere, tamquam finem, oportet de ipso vivere ac modis eius tractare primum. Est enim, ut diximus, cuius gracia civitas instituta est et necessitas omnium que suntet fiunt per hominum communicacionem in ea. Hoc ergo statuamus tamquam demonstrandorum omnium principium naturaliter habitum, creditum et ab omnibus sponte concessum : omnes scilicet homines non orbatos aut aliter im[94]peditos naturaliter sufficientem vitam appetere, huic quoque nociva refugere et declinare ; quod eciam nec solum de homine confessum est, verum de omni animalium genere secundum Tullium 1° De Officiis, capitulo 3°, ubi sic inquit : Principio generi animancium omni a natura tributum est, ut se, corpus vitamque tueatur, declinetque ea que nocitura videantur, omnia que necessaria sunt ad vivendum, acquirat et paret. Quod eciam ex induccione sensata palam quilibet accipere potest.
§ 3.
Vivere autem ipsum et bene vivere conveniens hominibus est in duplici modo, quoddam temporale sive mondanum, aliud vero eternum sive celeste vocari solitum. Quodque istud secundum vivere, sempiternum scilicet, non potuit philosophorum universitas per demonstracionem convincere, nec fuit de rebus manifestis per se, idcirco de tradicione ipsorum que propter ipsum sint, non fuerunt solliciti. De vivere autem et bene vivere seu bona vita secundum primum modum, mundanum scilicet, ac de hiis, que propter ipsum necessaria sunt, comprehenderunt per demonstracionem philosophi gloriosi rem quasi completam. Unde propter ipsum consequendum concluserunt ipsi necessitatem civilis communitatis, sine qua vivere hoc sufficiens obtineri non potest. Quorum eciam eximius Aristoteles 1° sue Politice cap. 1° dixit : Omnes <homines> ferri ad ipsam, et secundum nature impetum propter hoc. Quod quamvis experiencia sensata doceat, eius tamen causam quam diximus, inducere volumus distincte magis, dicentes, quod quia homo nascitur compositus ex contrariis elementis, propter quorum contrarias acciones et passiones quasi continue corrumpitur aliquid ex sua substancia ; rursumque quoniam nudus nascitur et inermis, ab excessu continentis aeris et aliorum elementorum passibilis et corruptibilis, quemadmodum dictum est in scientia naturarum, indiguit artibus [96]diversorum generum et specierum ad declinandum nocumenta predicta. Que quoniam exerceri non potest, nisi ad multa hominum pluralitate, nec haberi, nisi per ipsorum invicem communicacionem, oportuit homines simul congregari ad commodum ex hiis assequendum et incommodum fugiendum.
§ 4.
Verum quia inter homines sic congregatos eveniunt contentiones et rixe, que per normam iusticie non regulate causarent pugnas et hominum separaciones et sic demum civitatis corrupcionem, oportuit in hac communicacione statuere iustorum regulam et custodem sive factorem. Et quoniam custos hic habet arcere iniuriosos excedentes et alios tam intrinsecus quam extrinsecus singulos turbantes aut communitatem opprimere temptantes, oportuit civitatem ad hos habere in se aliquid, quo resistat. Rursumque quoniam indiget communitas aliquibus opportunitatibus, reparacionibus et custodiis communium rerum quarundam, <et> aliis tempore pacis, aliisque tempore bellico, necesse fuit in ea esse talium provisores, ut communi necessitati, cum expediverit vel oportuerit, sucurri possit. Extra hec autem iam dicta, que solum necessitati presentis vite succurrunt, est aliud, quo indigent communicantes civiliter pro statu futuri seculi, per Dei revelacionem supernaturalem humano generi promisso et utile eciam pro statu vite presentis, cultus videlicet ac Dei honoracio et graciarum accio exhibenda tam pro receptis in hoc seculo beneficiis, [98] quam pro recipiendis eciam in futuro ; ad que docenda et in ipsis homines dirigendos oportuit civitatem quosdam determinare doctores. De quibus omnibus et reliquis supra dictis, que sint aut qualia, in sequentibus tractatibus exquisite dicetur.
§ 5.
Fuerunt igitur homines propter sufficienter vivere congregati, potentes sibi querere necessaria numerata pridem, illa sibi communicantes invicem. Hec autem congregacio sic perfecta et terminum habens per se sufficiencie vocata est civitas, cuius siquidem finalis causa et suarum parcium pluralitatis iam dicta est aliqualiter nobis, et in sequentibus amplius distinguetur. Nam quia diversa sunt necessaria volentibus sufficienter vivere, que per homines unius ordinis seu officii procurari nequeunt, oportuit esse diversos ordines hominum seu officia in hac communitas diversa huiusmodi exercentes seu procurantes, quibus pro vite sufficiencia homines indigent. Hii autem hominum diversi ordines seu officia non aliud sunt quam pluralitas et distinccio parcium civitatis.
Quid idem igitur sit civitas, et propter quid facta sit talis communicacio, amplius de suarum parcium pluralitate atque divisione sic figuraliter pertransisse sufficiat.
Première et seconde parties - Troisième partie et conclusion - Bibliographie - Annexe